Recent Posts

Sunday 12 October 2014

Tissot's Magnificat




Magnificat anima mea Dominum;
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 
Fecit potentiam brachio suo; 
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. 
Sucepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae, Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semeni ejus in saecula.